[index]
Vulgata
I ad Corinthios 13
1 si linguis
hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans
aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem
non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates
meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi
prodest
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit
perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non
inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem
veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8
caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive
scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam
ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
12 videmus
nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13 nunc autem manet fides spes
caritas tria haec maior autem his est caritas.
[index]