[index]
Bible de Zurich (1543)
ad Corinthios prima 13
1 Si linguis hominum loquar, & angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æs resonans, aut cymbalum tinniens.

2 Et si habeam prophetiam, & noverim mysteria omnia, omnemque scientiam ; & si habeam omnem fidem, adeo ut montes dimoveam, charitatem autem non habeam, nihil sum.

3 Et si insumam in alimoniam [pauperum] omnes facultates meas, et si tradam corpus meum, ut comburar, charitatem autem non habeam, nihil utilatis capio.

4 Charitas longanimis est, benigna est, charitas non invidet, charitas non est procax, non inflatur,

5 non agit inhoneste, non quærit quæ sua sunt, non inritatur, non cogitat malum,

6 non gaudet de injustitia, sed congaudet veritati,

7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Charitas numquam excidit, etiamsi prophetiæ deficient, sive linguæ cessabunt, sive scientia abolebitur.

9 Ex parte enim cognoscimus, & ex parte prophetamus.

10 Ast ubi venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est, abolebitur.

11 Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam ; at ubi factus sum vir, abolevi puerilia.

12 Cernimus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc vero cognoscam quemadmodum & cognitus sum.

13 Nunc autem manet fides, spes, charitas, tria hæc, sed maxima in his charitas.
[index]